monumenta.ch > Plinius > sectio 182

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 182
{LIX} Cognata calci res gypsum est. plura eius genera. nam et e lapide coquitur, ut in Syria ac Thuriis, et e terra foditur, ut in Cypro ac Perrhaebia; e summa tellure et Tymphaicum est. qui coquitur lapis non dissimilis alabastritae esse debet aut marmoroso. in Syria durissimos ad id eligunt cocuntque cum fimo bubulo, ut celerius urantur. omnium autem optimum fieri compertum est e lapide speculari squamamve talem habente.